monumenta.ch > Plinius > sectio 59

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 21, 59
{XXXIII} Etiamnum folio coronant Iovis flos, amaracum, hemerocalles, habrotonum, Helenium, sisymbrium, serpullum, omnia surculosa rosae modo. colore tantum placet Iovis flos, odor abest, sicut et illi, qui Graece phlox vocatur. et ramis autem et folio odorata sunt excepto serpullo. Helenium e lacrimis Helenae dicitur natum, et ideo in Helene insula laudatissimum; est autem frutex humi se spargens dodrantalibus ramulis, serpullo simili folio.